[103] EPISTOLA III.

SUFFRIDUS PETRUS

LEOVARDIENSIS

THOMAE GUARINO,

Typographo Basileensi.

S. P.

Superiori mense Augusto scripsi ad te, GUARINE Celeberrime de Castigationibus meis in Ciceronem, quas anno praecedenti tuo nomine CAELIUS CURIO scriptis literis a me flagitaverat: ac CAELIUS quidem responsorias meas literis ad te datis inclusas morte praeventus non accepit, tuas vero tibi redditas esse nihil dubito, cum perspecta sit ejus fides cui fuerant commissae, miratus igitur sum cur & mercatu nihil ad me rescripseris, sed cum rationem temporis expendo facile occupationibus tuis id concedo; nunc itaque cum mei intersit aliquid habere certi, neque tibi quicquam prosit me diutius tenere suspensum, rescribe quaeso quae tua sit voluntas, ut aliis flagitantibus addicere possim lucubrationes meas, si tu nolis, quas ego propter intercessionem CAELII tuas esse volui si cuperes. Bene Vale. Lovanii. V. Decembr. Anno MDLXX.